Tacitus: Agricola – Kapitel 29 – Übersetzung

Lateinischer Text: Deutsche Übersetzung:
Calgacus – letzter Widerstand gegen Rom
Initio aestatis Agricola domestico vulnere ictus, anno ante natum filium amisit.
Quem casum neque ut plerique fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tulit, et in luctu bellum inter remedia erat.
Igitur praemissa classe, quae pluribus locis praedata magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Graupium pervenit, quem iam hostis insederat.
Nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu et ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatium vires exciverant.
Iamque super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur: Schon sah man mehr als 30 000 Bewaffnete, und immer noch strömte die gesamte waffenfähige Jugend, (aber auch) alle, die trotz ihres Alters noch rüstig und frisch waren, herbei – ruhmvolle Krieger, und jeder trug seine militärischen Auszeichnungen, als einer, der unter der Mehrzahl der Anführer an Tapferkeit und Abkunft hervorragte, er heiß Calgacus, vor der versammelten, die Schlacht fordernden Menge in folgender Weise gesprochen haben soll:
Eingereicht von Oliver R.

Schreibe einen Kommentar

Pflichtfelder sind mit * markiert.