Cicero: De Finibus – Buch 5, Kapitel 11 – Übersetzung

Lateinischer Text: Deutsche Übersetzung:
Liber quintus Buch 5, Kapitel 11
Cum autem tertia pars bene vivendo praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata.
Omnium fere civitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognovimus. Wir haben erkannt, dass die Sitten,Verfassungen und Lehren fast aller Staaten, nicht nur Griechenlands, sondern auch des Auslands, von Aristoteles sind.
Cumque uterque eorum docuisset qualem in re publica principem esse conveniret, pluribus praeterea conscripsisset qui esset optimus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus: quae essent in re publica rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque res postularet.
Vitae autem degendae ratio maxime quidem illis placuit quieta, in contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat vitae simillima, sapiente visa est dignissima. Auch die Lehre des Lebens, das geführt werden soll, die auf ruhiger Betrachtung und Erkenntnis der Dinge beruht, hat gewiss jenen am meisten gefallen, weil dies dem Leben der Götter am ähnlichsten war, schien es dem Weisen am würdigsten.
Atque his de rebus et splendida est eorum et illustris oratio.

Autor: Sophie

Schreibe einen Kommentar

Pflichtfelder sind mit * markiert.