Tacitus: Dialogus De Oratoribus – Kapitel 34 – Übersetzung

Lateinischer Text: Deutsche Übersetzung:
Gedanken über Erziehung – Dialogus De Oratoribus, Kapitel 34
Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, refertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat. Also wurde bei unseren Vorfahren jener junge Mann, der für das Forum und für die Redekunst vorbereitet wurde, schon geprägt von der häuslichen Disziplin, vollgestopft mit ehrenhaften Studien, vom Vater oder von den Verwandten zu dem Redner geführt, der den ersten Platz in der Bürgerschaft innehatte.
Hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus dictionibus interesse sive in iudiciis sive in contionibus adsuescebat, ita ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset utque sic dixerim, pugnare in proelio disceret. Er gewöhnt sich daran, diesen zu folgen, diesen zu begleiten, bei all seinen Ausführungen anwesend zu sein, sei in Prozessen, sei auf Volksversammlungen, so, dass er auch Wortgefechte mitbekam und an Streitgesprächen teilnahm und dass er sozusagen im Kampf zu kämpfen lernt.
Magnus ex hoc usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa discrimina, ubi nemo inpune stulte aliquid aut contrarie dicit, quo minus et iudex respuat et adversarius exprobret, ipsi denique advocati aspernentur. Aus diesen heraus wurde den jungen Männer sofort Erfahrung, viel Sicherheit und sehr viel Urteilsvermögen zuteil, wenn sie mitten im Licht lernten und in den Gefahren selbst, wo niemand ungestraft etwas Dummes oder nicht Zweckmäßiges sagt, ohne dass der Richter etwas entgegnet und der Gegner es tadelt und schließlich die Beistände selbst es tadeln/kritisieren.
Igitur vera statim et incorrupta eloquentia imbuebantur; Et quamquam unum sequerentur, tamen omnis eiusdem aetatis patronos in plurimis et causis et iudiciis cognoscebant; Habebantque ipsius populi diversissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehenderent, quid in quoque vel probaretur vel displiceret. Daher wurden sie sofort von der wahren und unverdorbenen Beredsamkeit geprägt; Obwohl sie nur einem folgten, lernten sie dennoch alle Anwälte derselben Zeit in sehr vielen Rechtsfällen und Prozessen kennen; Sie hatten eine Menge von verschiedenen Zuhörern aus dem Volk selbst, von der sie leicht verstehen konnten, was bei jedem Redner entweder gebilligt oder was missfiel.
Ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene nec male dicta dissimularentur.
Scitis enim magnam illam et duraturam eloquentiae famam non minus in diversis subselliis parari quam suis; inde quin immo constantius surgere, ibi fidelius corroborari.
Atque hercule sub eius modi praeceptoribus iuvenis ille, de quo loquimur, oratorum discipulus, fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et adsuefactus alienis experimentis, cui cotidie audienti notae leges, non novi iudicum vultus, frequens in oculis consuetudo contionum, saepe cognitae populi aures, sive accusationem susceperat sive defensionem, solus statim et unus cuicumque causae par erat.
Nono decimo aetatis anno L. Crassus C. Carbonem, unoetvicesimo Caesar Dolabellam, altero et vicesimo Asinius Pollio C. Catonem, non multum aetate antecedens Calvus Vatinium iis orationibus insecuti sunt, quas hodieque cum admiratione legimus.
Eingereicht von Oliver R.

Schreibe einen Kommentar

Pflichtfelder sind mit * markiert.