Cicero: De Officiis – Buch 2, Kapitel 75 – Übersetzung

Lateinischer Text: Deutsche Übersetzung:
Liber secundus Buch 2, Kapitel 75
Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio. ‚Utinam‘, inquit C. Pontius Samnis, ‚ad illa tempora me fortuna reservavisset et tum essem natus, quando Romani dona accipere coepissent. Non essem passus diutius eos imperare.‘ Ne illi multa saecula expectanda fuerunt: modo enim hoc malum in hanc rem publicam invasit. Itaque facile patior tum potius Pontium fuisse, si quidem in illo tantum fuit roboris.
Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est nulla antea cum fuisset. Es ist noch nicht 110 Jahre her, dass von L. Pisone ein ausführlicher Gesetzesvorschlag über Schadensersatzforderungen eingebracht worden ist, während es vorher keines gegeben hat.
At vero postea tot leges et proxumae quaeque duriores, tot rei, tot damnati, tantum Italicum bellum propter iudiciorum metum excitatum, tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque sociorum, ut inbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus. Später aber (gab es) so viele Gesetze und eines (war) strenger als das andere, so viele Beschuldigte, so viele Verurteilte, ein so großer italienischer Krieg wurde wegen aus Angst vor den Gerichten entfacht, so groß war die Ausplünderung und der Raub der Bundesgenossen durch die Aufhebung von Gesetzen und Gerichten, dass wir durch die Schwäche anderer, nicht durch unsere Tüchtigkeit stark sind.

Schreibe einen Kommentar

Pflichtfelder sind mit * markiert.